
Alte Universitätsstraße 19
55116 Mainz – Germany
Tel.: +49/6131 / 3 93 93 60




1570 VIII 16 Vertrag von Speyer
Oesterreich, Siebenbürgen |
Seite 7 von 13 ![]() |
|
sicuti superius scriptum est, tenebit, et possidebit, castrum Waradiense cum
Comitatu Bihoriensi, Item Comitatum Crazna, et Zoln<e>ck mediocrem; una
cum dominio Cheh, ita tamen, ut si quæ forte bona ex pertinentÿs Domi-
nÿ Cheh in Comitatu Zathmariensi existerent, illa Cæsareæ Regiæque Ma-
iestati reservata esse debeant. Castrum idem H<u>st cum Comitatu Mara-
maros, et hæc omnia cum juribus et proventibus, ac omnibus pertinen-
tÿs de jure et ab antiquo ad Castra et Comitatus illos spectantibus ex-
ceptis Nagÿbannÿa et Erd<ew>d una cum eorundem pertinentÿs atque
in his terminabitur ditio Serenissimi Principis.
Item 1 Serenissimus Princeps illa bona omnia, quæ ad prædicta Castra ex
diversis Comitatibus Sacræ Cæsareæ Maiestatis, ac signanter ex comitatibus
Beregh et Wgocha, Zathmar et Zabolch occupata tenet, et posside, libere dimit-
tet, ac suæ Maiestati cedet, Sua vero Cæsarea Regiaque Maiestas vicissim re-
stituet Serenissimo Principi quicquid per Milites Maiestatis suæ duran-
te bello ex bonis ad prædictos Comitatus pertinentibus, occupatum fuit,
una cum Oppido Thasnad ac eiusdem pertinentÿs, reservatis tamen ex-
presse ÿs, quæ ad dicta duo Dominia spectant, præsertim vero decimis, si-
cuti quoque Decimæ in alÿs Comitatibus Maiestatis Suæ, etiam horum
tractatuum vigore ad Maiestatem suam Cæsaream Regiamque pertinen-
tibus intactæ manere debent.
Proinde dabuntur ex nunc a Sacra Cæsarea Regiaque Maiestate ad Ca-
pitaneos illorum locorum literæ, ut non amplius sicuti prius Colonos
vexent, sed ad suorum Comitatuum Castra libere suis functionibus frui
permittant, quod idem eodem tempore pro parte sua expleturus est,
1 Am Rand ein Siegel.
Seite 7 von 13 ![]() |